monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 13
SILO POMPEIUS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum dicerent non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindicaret; et negavit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis. quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus faventibus illum fame necandum. et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare, ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDUS hunc sensum, cum postero die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset, quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aversari; habet quod apponat: et adulteri pater est.